라틴어 문장 검색

Scio nonnullis ita videri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 9:2)
Cum vero ego ductus affinitatis officio, dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores erant, creditor solus exstiterim, cumque vivente eo nubenti tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam summam quam pater tuus quasi de meo dixit - erat enim solvenda de meo -, magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia debes famam defuncti pudoremque suscipere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 2:1)
Ad quod te ne verbis magis quam rebus horter, quidquid mihi pater tuus debuit, acceptum tibi fieri iubebo.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 2:2)
Quod tamen si quis exstiterit, qui putet nos laetius fecisse quam orationis severitas exigat, huius - ut ita dixerim - tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 6:1)
' 'Qui fieri potest?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 4:7)
Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:2)
Potest tamen fieri ut quamquam in his difficultatibus libro isti novitas lenocinetur, novitas apud nostros;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 7:1)
Cum patrem tuum gravissimum et sanctissimum virum suspexerim magis an amaverim dubitem, teque et in memoriam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse est atque etiam quantum in me fuerit enitar, ut filius tuus avo similis exsistat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 1:1)
Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 5:2)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri debuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 9:3)
Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:1)
Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 8:1)
Non illi profuissem, sed ipse impudens exstitissem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 8:4)
'Qui fieri potest' inquis, 'cum tam diversa censuerint?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION