라틴어 문장 검색

- nunc, Phoebe, mitte currus nullo morante loro, nox condat alma lucem, mergat diem timendum dux noctis Hesperus.
(세네카, 메데아 13:11)
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
describit autem noctem mediam et dicit finitum diem secundum Romanum ritum, qui a media nocte diem numerant, et noctem similiter a medio die.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2163)
Cognita re noctu cum V cohortibus unetvicesimanorum egreditur, mane pervenit +noctu+.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:4)
His paratis rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant.
(카이사르, 내란기, 3권 62:2)
Tyriisque diem atqui nox erat, sed per 'diem' accipimus et noctem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7321)
matri evmenidum id est Nocti, ut hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2501)
aut 'sub sola nocte', id est ubi nihil aliud est praeter noctem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2682)
quidam 'noctis subito turbante tumultu' legunt, ut sit 'noctis tumultu' nocturno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3952)
nascere quia dixerat 'frigida vix caelo noctis decesserat um- bra', id est priusquam nox occidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 171)
Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:3)
atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 398:2)
ita me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 246)
Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur abfuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 8:1)
Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION