라틴어 문장 검색

tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:6)
dies intermissus unus aut nox interposita saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam commutat aura rumoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:3)
ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni servit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:1)
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor libro, quem inscripsit ὕμνουσ. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 290:1)
sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:2)
at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 126:2)
et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:5)
Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 179:2)
neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 263:2)
nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 270:2)
minima est duabus brevibus offensio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:3)
sit hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque metris omnes breves longaeque inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 341:1)
retrorsum autem neque plus tribus, iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim poetica observatio), neque minus duobus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 351:5)
nam id cum miseri, tum minimis occupati est, neque enim, qui se totum hac cura consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto , ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:2)
habet periodus membra minimum duo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 381:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION