라틴어 문장 검색

Postquam triste caput fastidia vispillonum Et miseri meruit taedia carnificis, Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXI2)
Quod te nomine iam tuo saluto, Quem regem et dominum prius vocabam, Ne me dixeris esse contumacem:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVIII1)
Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius Caecilium tota rumor in urbe sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXII3)
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris Gallia Romanae nomine dicta togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, I1)
Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes, Iulius, assiduum nomen in ore meo.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V2)
mutemus nomen amantis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XI6)
Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXIV1)
Vagatur omnis turba sordidae chortis, Argutus anser gemmeique pavones Nomenque debet quae rubentibus pinnis Et picta perdix Numidicaeque guttatae Et impiorum phasiana Colchorum;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII5)
Ore legor multo notumque per oppida nomen Non expectato dat mihi fama rogo.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCV5)
Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes Et Saturninum te, miser, esse pudet, Impia Parrhasia movisti bella sub ursa, Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI1)
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius, Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI2)
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam, Quae Lacedaemonium barbara nomen habet, Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri Dona, peregrinam mittimus endromida:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX1)
Quid, quod nomen habent et ad magistri Vocem quisque sui venit citatus?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX3)
Sed tu nomen habes averso fonte sororum Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI2)
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION