라틴어 문장 검색

Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 370:1)
nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 442:2)
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 468:1)
duae condiciones iis latae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 6:2)
dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis agebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 130:1)
si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 369:1)
hae condiciones erant pacis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 396:2)
abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 411:2)
postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 519:1)
cum iis mandatis ab rege missi erant legati ut omnem pacis condicionem acciperent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 525:1)
ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et ut ius inter peregrinos diceret decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 586:1)
quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet videri malim quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 609:1)
quo arma vestra pervenerunt, eodem ius profectum perveniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 654:3)
victo deinde Antiocho ab L. Cornelio Scipione adiuvante Eumene, rege Pergami, Attali filio, pax data est ea condicione ut omnibus provinciis citra Taurum montem cederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII Periocha4)
Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION