라틴어 문장 검색

Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 44:2)
obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 44:5)
Idem facit ille venator, quique instituit catulos vestigia sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:1)
Transeamus ad alienas iniurias, in quibus vindicandis haec tria lex secuta est, quae princeps quoque sequi debet :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:1)
itaque parricidae cum lege coeperunt, et illis facinus poena monstravit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:5)
Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:1)
et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:2)
Matura talem virum a tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:1)
sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:1)
Ne angustare videar vim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:3)
Ad hanc commutationem locorum libentes nomina dabant et relictis aris suis trans maria sequebatur colonos senex.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 42:4)
Duo quae pulcherrima sunt, quocumque nos moverimus, sequentur:
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 48:3)
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:1)
qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:5)
hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION