라틴어 문장 검색

Ita radiis solis aciem effodit luminis, Malis bene esse ne videret civibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 5:2)
Sic ego fulgentis splendorem pecuniae Volo elucificare exitum aetati meae, Ne in re bona esse videam nequam filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 5:3)
Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:1)
Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:1)
Vir, inquit, cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:2)
Sine mi gerere morem videar lingua, verum lingula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 4:3)
Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 3:1)
ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri multam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:4)
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:1)
Item homines exercendo videmus conteri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 7:5)
Aliter enim dici videbam pontifices pro conlegio decrevisse, aliter quempiam testem introductum pro testimonio dixisse, aliter M. Catonem in Originum quarto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:2)
sed ignobiles tamen et opulenti ἀντι` ἀδοξούντων και` δοκούντων satisfacere sententiae non videntur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 5:1)
VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 2:1)
Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION