라틴어 문장 검색

Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adule- scentulum audivi voce et forma et motu corporis et reliquis rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:1)
quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:3)
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:3)
et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes, Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque vixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 94:4)
quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:6)
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque litium - riserit aliquis fortasse hoc praeceptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 99:1)
est enim non tam acutum quam necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri - hoc ei primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque cognoscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 99:2)
faciles enim causae ad pueros deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:2)
Nihil est negoti eius modi causam cognoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:7)
recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:8)
[haec est enim in ludo causarum formula fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:9)
] At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:10)
quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores - videmus amitti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:11)
Equidem soleo dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in medium proferat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 102:1)
nihil est enim, quod inter homines ambigatur, sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, [sive ex persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION