라틴어 문장 검색

pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 269:1)
quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 347:2)
plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:1)
meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 29:1)
est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:3)
similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 50:2)
Apollonius in ordinem a datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 55:2)
audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 57:1)
alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 64:1)
propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:4)
sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:1)
in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 72:2)
Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:1)
lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:3)
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION