라틴어 문장 검색

te nascente nouum Parcae cecinere puellis seruitium et dederunt regna superba tibi.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 112)
facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum volgatani esse rein videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 3:1)
et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 6:2)
brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 27:2)
inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 31:1)
novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:2)
quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:2)
vulgatior fama est ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 72:4)
Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 78:1)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 95:1)
multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 101:1)
novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 123:1)
necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 179:2)
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION