라틴어 문장 검색

Quae quidem omnia cum perite et scienter item breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut fieri posse quicquam melius putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 4:3)
si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:3)
Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori probari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:5)
fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:1)
si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae altera alteri defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 4:3)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:8)
Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:2)
et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장1)
Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:2)
Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:5)
Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter fuisse concedimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:4)
verbis non ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:2)
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION