라틴어 문장 검색

tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere soleret, canere, si vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 108:5)
tum augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa silere soleret, canere, si vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 108:5)
qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 8:9)
Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장6)
hic autem vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed etiam serviet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 52:6)
Sed bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장5)
Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decima parte die relicua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장6)
Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:5)
Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:5)
et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 8:9)
uici te, pater, sed nempe uici tibi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 14:1)
Si uincitur, periturus est, si non uincitur, seruiturus ei a quo in crucem petitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.12)
at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed vinci non oportuit eum neque alia quae victis accidunt pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 439:2)
animos habendos esse quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint quam Rubro mari inclusis quod vincerent,defuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 565:1)
Hii sunt qui semper in nos armantur, inhermes Deiciunt, uincunt armatos, rarius ipsi Cedunt, sed uicti nequeunt iterare duellum, Qui, uelud aerio uestiti corpore, nostram Mentiti speciem, multo phantasmate brutos Deludunt homines, falsi uerique sophyste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION