라틴어 문장 검색

Ac nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque infitiatione defenduntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:1)
id est igitur genus primum causarum in iudiciis ex controversia facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:4)
ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:2)
ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:2)
pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:3)
quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego facere conatus sum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:1)
ex contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novum genus nascitur, sed superioris generis causa duplicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:4)
ita fit, ut unum genus in eis causis, quae propter scriptum ambiguntur, relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:6)
Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis et iudici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 114:1)
ut animos eorum, ad quemcumque causa postulabit motum, vocemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 115:4)
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:2)
Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:2)
quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:3)
nam et pro tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus, causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:2)
itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum, quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit, tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit videre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION