라틴어 문장 검색

"me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper expertus, nec frater eram, me opponite regi, cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est hospitiis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권265)
si quando benigno urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권283)
"ite age, nunc pacem sperate fidemque!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권297)
"hoc antra lacusque Castalii tripodumque fides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권93)
inde epulae dulces ignotaque gaudia vultu, qualis post longae Phineus ieiunia poenae, nil stridere domi volucres ut sensit abactas - necdum tota fides - hilaris mensasque torosque nec turbata feris tractavit pocula pinnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권120)
sicut Achaemenius solium gentesque paternas excepit si forte puer, cui vivere patrem tutius, incerta formidine gaudia librat, an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis, cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권126)
"quae decepta fides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권276)
deriguit iuvenis lacrimaeque haesere paratae, et cunctata fides;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권18)
adiuvat unda fidem pelago nec discolor amnis, tunc audax pariter telis et voce proterva Hippomedonta petit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권155)
"ille canit, cui me famulari et sumere vittas vestra fides, ipso non discordante, subegit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권66)
"sed nunc certa fides, modo me sub nocte silenti ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, qualis erat - solos infecerat umbra iugales - , Amphiaraus adit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권73)
"sera ista fides, iam vincere mavult."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권257)
sed placuit mutare genas, fit provida Manto, responsis ut plena fides, et fraude priores exuitur voltus, abiit horrorque vigorque ex oculis, paulum decoris permansit honosque mollior, et posito vatum gestamina ferro subdita;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권284)
"tu, cui totus adhuc furor exsultantque recentes Cocyti de fonte comae, da iungere vires, non solitas acies nec Martia bella paramus, sed fratrum - licet alma Fides Pietasque repugnent, vincentur - fratrum stringendi comminus enses, grande opus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권43)
"nec te vana fides iterum Cadmeia adeptum conubia et Tyrios nimium inrupisse penates:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권95)

SEARCH

MENU NAVIGATION