라틴어 문장 검색

sic Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat cum Antonio et Philippo iam sene pro Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:12)
Nos quidem, inquit, facillime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:9)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:1)
Tu quidem de faece, inquit, hauris idque iam dudum, sed tacebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:2)
Volo autem hoc perspici, omnibus conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria quidem dignos perpaucos, verum qui omnino nomen habuerint, non ita multos fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:6)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non, sed triumphis multorum antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:4)
Et recte quidem, inquam, Brute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:5)
verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 2:1)
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:2)
Catulus erat ille quidem minime indoctus, ut a te paulo est ante dictum, sed tamen suavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loquendi famam confecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:3)
Cotta, qui se valde dilatandis litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulo, subagreste quiddam planeque subrusticum, alia quidem quasi inculta et silvestri via ad eandem laudem pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:4)
Sisenna autem quasi emendator sermonis usitati cum esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri potuit quo minus inusitatis verbis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 2:5)
Orationes quidem eius mihi vehementer probantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION