라틴어 문장 검색

Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:1)
nonnumquam uero, maximeque ubi motum est, elabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:2)
Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:5)
A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram rursusque sub ala sua fasciari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:3)
Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 5:1)
Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:2)
Panis uero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 4:3)
Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:1)
Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:3)
noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:5)
medicamentis uero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:5)
Si uero non aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit breuius et musculi eius tument.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 2:6)
Fere uero fasceis sex opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:3)
Deligatum uero membrum in diem tertium continendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:1)
postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION