라틴어 문장 검색

Inde diis quoque irascimur, quod aliquis nos antecedat, obliti quantum hominum retro sit, et paucis invidentem quantum sequatur a tergo ingentis invidiae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:2)
multi te vincunt, considera, quanto antecedas plures quam sequaris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 186:4)
Qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur, quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonitus et speculator sui censorque secretus cognovit de mori- bus suis !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 208:3)
Sequatur vel mala, dum bene merentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 233:1)
et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 10:3)
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 14:1)
Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:3)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est.
(세네카, De Providentia, book 1 47:1)
non trahuntur a fortuna, sequuntur illam et aequant gradus.
(세네카, De Providentia, book 1 57:5)
Ille ipse omnium conditor et rector scripsit quidem fata, sed sequitur ;
(세네카, De Providentia, book 1 61:10)
Placet imperia praeceptorum sequi et in mediam ire rem publicam;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 11:1)
Promptus, compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo non misit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 11:3)
In studiis puto me hercules melius esse res ipsas intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hae inelaborata sequatur oratio :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 14:1)
Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus haec me sequitur bonae mentis infirmitas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION