라틴어 문장 검색

qui, quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:4)
atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, partibus congruat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:2)
cum, adsidente collega, qui erat valetudinem et et plurimis medicamentis , multum se Curio ex more iactasset, nunquam, inquit, octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 276:2)
conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quomodo ex voce etiam atque actione , aut orationis suavitate constat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:3)
at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 5:3)
sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 16:2)
atqui huius quoque mores multi reprehenderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 20:5)
quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum , sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 30:3)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 54:1)
ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 56:2)
hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 58:1)
cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 70:1)
academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:1)
iuris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et morum ac religionum eius rei publicae, quam capesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION