라틴어 문장 검색

Quomodo ad id timendum satis valeo, ad quod prohibendum parum valui, cum facilius sit excludere quam admissa conprimere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 13:2)
Si est aliquis minus beatus quam alius, sequitur, ut hic alterius vitam beatioris magis concupiscet quam suam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 21:1)
Ille, quem tu minus beatum vocas, non est beatus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 23:10)
Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:5)
Parum adhuc profeci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:1)
Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:1)
Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:5)
Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, ad mores statim referas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:1)
Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:5)
Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 8:5)
Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 15:1)
nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:4)
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:1)
Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:2)
Quid illi arduum quidve difficile est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION