라틴어 문장 검색

Quae omnia invicta quadam animi vi facillime edomuit, inimicosque fateri tandem coegit, omnia quae acciderant, nec ab ullo, Deo optimo maximo excepto, provideri, nec si provisa essent, prohiberi poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.38)
Sub anni insequentis finem, nempe, anni Christi millesimi septingentesimi septuagesimi octavi, cum plurima jam transacta fuissent, cumque hiems instaret, ad Canadam, Britannicam provinciam, et civitatibus Americanis conterminam, manu magna, invadendam, animum appulit Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.67)
Spes pacis magna securitate Americanorum animos afficit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.1)
literis, enim, quas ad Congressum misit, pacem longe abesse, eamque ab animis hostium prorsus alienam esse, sedulo edocuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.13)
tanta, autem, hominum animos mentesque invaserat securitas, ut, monitis tam salutaribus spretis, vix tandem impelli quivit Congressus, quo imperatorem milites iterum conscribere jusserit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.15)
quanquam, enim, exercitus querimonias justas esse cognovit, mala, tamen, quae in patriam manatura ex tam temeraria tamque inconsulta ducum sententia forent, animo cauto plane jam prospiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.22)
Itaque, rem tantam animo diu secum ipse volutans, literas, quas earum legionum praefectis exhibeat, ad Maxwell, de quo modo mentionem fecimus, misit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.23)
at quo magis locum Americanis tam utilem aggredi videbatur Clintonius, eo magis animum intendit Washingtonius, ut locus iste quam munitissimus esset;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.51)
In animo habebat Cornwallis, impedimenta omnia relinquere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.66)
edixitque, ut omnes, Deo, ob hoc tantum beneficium, gratias ex animo haberent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.85)
Septuagesimum annum agens, ad Gallicae studium et scientiam linguae animum appulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.19)
quippe qui, sine claris ullis natalibus, animi tantummodo vi quadam, claritudinem summam est assecutus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.26)
Cum tumultum istum suum in commodum convertere potuisset, cumque rex aut tyrannus fieri perfacile licuisset, Washingtonius, tamen, civium libertatem et jura duntaxat respiciens, militum animos lenibat, civiumque libertatem integram et inviolatam servabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.36)
libertatis, quam nemo bonus, nisi cum anima simul amittit, pacisque, Washingtonii dextera maxime partae, animis gratissimis recordabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.18)
quanta, denique, mala, pro libertate communi certans, aequo animo subiit!
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.27)

SEARCH

MENU NAVIGATION