라틴어 문장 검색

nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere causas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:4)
quo modo nunc se istorum artes habent, pertimescenda est multitudo causarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:3)
quot homines, tot causae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:5)
nisi forte existimatis a M'. Curio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam ob rem postumo non nato Curium tamen heredem Coponi esse oporteret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:7)
nihil ad copiam argumentorum neque ad causae vim ac naturam nomen Coponi aut Curi pertinuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:1)
credo, ut putaremus in hominibus, non in re consultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:3)
'Iam id quidem saepe' inquit Catulus 'ex eo audivi, cum diceret sibi iam certum esse a iudiciis causisque discedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:1)
'quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:4)
ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur - nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et opinionem meam - hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta eruamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 146:2)
diligentia, inquam, quae cum omnibus in rebus tum in causis defendendis plurimum valet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:1)
causa ut penitus, quod initio dixi, nota sit, diligentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 148:5)
deinde ut in eis locis, quos proponam paulo post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione intentus, diligentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:2)
sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur, inveniretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:2)
Itaque feci, Catule, et istorum omnium summatim causas et genera ipsa gustavi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:4)
"si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax, quid est quod de facinore dubitare possimus?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 170:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION