라틴어 문장 검색

unde creditur Domitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius temptavisse an praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장3)
Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장1)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri sumus, congruens videtur primordia eius aperire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장1)
sunt qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum populum, parte Aegypti potitos, mox proprias urbis Hebraeasque terras et propiora Syriae coluisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장7)
clara alii Iudaeorum initia, Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, conditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장8)
et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장7)
igitur nulla simulacra urbibus suis, nedum templis sistunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장15)
Haud procul inde campi quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장1)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
illic immensae opulentiae templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum intimis clausum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장3)
qui mobilitate vulgi expulsi, resumpta per arma dominatione fugas civium, urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces aliaque solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor sacerdotii firmamentum potentiae adsumebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장9)
simul manere apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus casusve utile videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장8)
sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quis vel plana satis munirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장9)
atque per avaritiam Claudianorum temporum empto iure muniendi struxere muros in pace tamquam ad bellum, magna conluvie et ceterarum urbium clade aucti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION