라틴어 문장 검색

ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 424:2)
mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 426:1)
Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 429:2)
M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, vindices maiestatis deessent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 431:1)
Scipione, qui primus Romani nominis in provinciam venerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia advectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 473:2)
proinde deis bene iuvantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum - neque enim cum pari hoste certamen esse - quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 479:1)
Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 501:1)
ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus provincia tradita decem navibus Romam rediit, et senatu extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 551:2)
ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 557:1)
spondebantque animis, sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 558:2)
Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam destinabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 560:2)
tum praetoriae provinciae in sortem coniectae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 563:1)
bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 567:1)
Cornelii, ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 569:2)
postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis, sed - absit verbo invidia - ne posteris quidem timenda nostris esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 576:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION