라틴어 문장 검색

coeuntibusque Etruscis iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 561:2)
ita superior rursus hostis factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 564:5)
tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:1)
postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:2)
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 586:3)
tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 650:1)
hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obversari ante oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 652:2)
ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 655:1)
huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 661:1)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 678:1)
id satis consuli visum cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 680:1)
et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 685:1)
fusi primo proelio hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam, acti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 687:1)
et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 695:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION