라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam sapientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 951)
Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:4)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 991)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Seneca Lucilio suo salutem Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 1001)
mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 2:3)
T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:8)
Denique illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:3)
Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 1:2)
Deinde Ennianos colligit versus et in primis illos de Africano scriptos:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 31:5)
Hic, de quo scribis et mandas, non habet vires;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:1)
Seneca Lucilio suo salutem Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactata apud nostros:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1131)
L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:3)
Quaere, quid scribas, non quemadmodum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:2)
et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION