라틴어 문장 검색

si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:2)
Non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis facundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 91:2)
namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 96:3)
neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 110:1)
nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus dicatur quam oporteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:1)
Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:1)
nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:2)
domo est egressus non nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem belli suspicionem et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 140:4)
Non modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 199:1)
In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 206:1)
alia sunt magis, propter quae partitione non semper sit utendum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:1)
nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 275:1)
sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 93:3)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION