라틴어 문장 검색

operitur nescia caeli mens hominum saevo vivens captiva tyranno, haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2310)
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2311)
ille recusat mandere, sed Dominus iubet omnia munda putare.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), VISIO PETRI2)
dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim, et qui recta itidem condens induxerit, ambos autumat esse Deos natura dispare summos.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 18)
qui mala principio genuit Deus esse putatur, quique bona infecit vitiis et candida nigris!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 148)
hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1115)
"qui luctamen cum sanguine nobis et carne et venis ferventibus et vitioso felle putat calidisque animam peccare medullis."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1126)
carcer inligata duris colla bacis inpedit, barbaras forum per omne tortor exercet manus, veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.20)
"quid tu venenum gloriae extollis et magni putas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.68)
"nunc addo gemmas nobiles, ne pauperem Christum putes, gemmas corusci luminis, ornatur hoc templum quibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.93)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
priscorum specimen trium putares, quos olim Babylonicum per ignem cantantes stupuit tremens tyrannus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.56)
confirmat pia pectora, verbis mitificis rogans ne quem talia terreant, neu constans titubet fides aut poenam putet emori.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.11)
"quid inter aras dissidentum numinum putas agendum?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.178)
"potesne quidquam tale, si sanum sapis, sanctum putare?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.196)

SEARCH

MENU NAVIGATION