라틴어 문장 검색

Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:3)
mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 28:3)
id est initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperii calamitatem relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 4:5)
multo magis est verendum, ne remissione poenas crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 13:8)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
Id ne umquam posthac non modo [non] confici, sed ne cogitari quidem possit a civibus, hodierno die providendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 19:4)
Ad haec Cicero concedit quidem motum nullum sine causa esse, neque vero, quaecumque fiant, fieri omnia causis antecedentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:16)
Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad pacem et ad concordiam civium pertinerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 4:1)
inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne aliquid audire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 6:2)
sunt quidem absurda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:4)
(quamquam huic quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:10)
ne hercule Icadii quidem praedonis video fatum ullum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 9:11)
Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:2)
Qui autem ex eo cogi putat, ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:5)
Et est Fabius, et in mari Fabius morietur, quod, ut propositum est, ne fieri quidem potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION