라틴어 문장 검색

Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
Magna nec ingeniis investigata priorum quaeque diu latuere, canam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:2)
Excipit autumnus, posito fervore iuventae maturus mitisque, inter iuvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:8)
quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:5)
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:3)
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1013)
forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 119)
tempus et in canas semen producit aristas, et ne sint tristi poma sapore cavet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 66)
cane, Musa, receptus, dum licet huic nomen dissimulare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 913)
quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata barbariam rigidos effugiamque Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 124)
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, festaque odoratis innectunt tempora sertis, et dicunt laudes ad tua vina tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 31)
sunt dis inter se commercia, flectere tempta Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 313)
cana prius gelido desint absinthia Ponto, et careat dulci Trinacris Hybla thymo, inmemorem quam te quisquam convincat amici.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1310)
nam cana senescunt ingenia et validos consumunt saecla lacertos.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3180)
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)

SEARCH

MENU NAVIGATION