라틴어 문장 검색

Assenserunt omnes praeter Fabium Aprum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:1)
idem enim mihi, ut scis, collega quasi voto petitus in praefectura aerarii fuit, fuit et in consulatu.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 5:2)
Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum ut iubes consulo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:1)
nam collega Certi consulatum, successorem Certus accepit, planeque factum est quod dixeram in fine:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 23:1)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
Fabiae laus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 67)
haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis ter centum Fabii ter cecidere duo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권130)
sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권141)
nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat, scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권152)
dicta facit Fabiique simul, venit inritus illuc Romulus et mensas ossaque nuda videt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권238)
"sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur contra collegae iussa redisse sui."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권443)
"non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2259)
"spectator haec Christus Deus conpensat aevo intermino, propriaeque collegam crucis larga coronat dextera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.90)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
ACTA LUDIS FUNEBRIBUS AEMILII PAULLI QUOS FECERE Q. FABIUS MAXIMUS, P. CORNELIUS AFRICANUS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act introduction, scene production2)

SEARCH

MENU NAVIGATION