라틴어 문장 검색

Animalium vero aeternam propagationem ad Venerem generandi facultas ex humore translata est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:3)
Secundum mensem nominavit Aprilem, ut quidam putant, cum aspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci ἀφρὸν vocant, unde orta Venus creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:1)
ἆρες ἄρες βροτολοιγὲ, μιαιφόνε, τειχεσιβλῆτα· secundus Veneri dicaretur, quae vim eius quasi benefica leniret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 9:2)
Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 10:1)
siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:3)
Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 15:1)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
tunc est Venus laeta, et pulchra virent arva segetibus, prata herbis, arbores foliis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:2)
Ideo maiores nostri Aprilem mensem Veneri dicaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:3)
Summum ad gradum cum claritatis veneris, Consistes aegre, *ne me citius decidas.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:3)
Istas autem voluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes videmus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum voluptatibus occupatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 12:1)
Pollentemque deum Venerem non deam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 2:4)
Venerem igitur almum adorans, sive femina sive mas est, ita uti alma Noctiluca est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION