라틴어 문장 검색

aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:6)
Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 2:2)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)
Consors pericli pariter ac regni mei, Aegisthe, gradere, gnata genetricem impie probris lacessit, occulit fratrem abditum.
(세네카, 아가멤논 18:1)
hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 37:3)
mihi superuacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 5:3)
Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 80:2)
nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.
(세네카, 행복론, Liber IV 153:3)
Necessitates illi meas non detegam ?
(세네카, 행복론, Liber VII 119:4)
Severitatem abditam, at clementiam in procinctu habeo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 5:1)
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod- cumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:1)
A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:7)
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 157:1)
Cetera licet abscondere et in abdito alere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 6:1)
Navigant quidam et labores peregrinationis longissimae una mercede perpetiuntur cognoscendi aliquid abditum remotum- que.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION