라틴어 문장 검색

Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est, ea enim est quae *περσεφόνη Graece nominatur) - quam frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a matre fingunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:7)
Mater autem est a gerendis frugibus Ceres tamquam geres, casuque prima littera itidem immutata ut a Graecis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:1)
Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:2)
Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:3)
nos campis nos montibus fruimur, nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos arbores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:4)
Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa gignere videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:1)
Cum fruges Cererem vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum credat esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:2)
Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:5)
Neque enim valetudinis curatio neque navigatio neque agri cultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:5)
si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:6)
in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:4)
ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:4)
ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam pro pace, arma ac tela pro bello;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:11)
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:1)
Athenienses iurare etiam publice solebant omnem suam esse terram, quae oleam frugesve ferret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION