라틴어 문장 검색

Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 29:1)
Vides quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:1)
Ita balineum illi quasi per gradus quosdam primum contumeliae locus, deinde exitii fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 8:1)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:3)
neuter contumeliis temperavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 4:3)
Non feret magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 8:4)
Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:1)
Admonitus ut perageret accusationem, peregit invitus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:1)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)
Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:2)
Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de contumeliis debilitatis suae, digitos se servorum suorum cotidie lingere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:3)
Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore veneratio acquiritur, longeque valentior amor ad obtinendum quod velis quam timor.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION