라틴어 문장 검색

negat enim probari oportere eos qui leges scripserint, ne ratum haberetur iudicium, si totum corruptum sit, si unus accusator corruptus sit, non rescindere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 2:1)
atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:1)
Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia florentem, quaestor accusavit, eumque, ut audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se dixisset, cedente populo morte mactavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:2)
Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:7)
qui, cum ex eo quaereretur cur tam diu vellet esse in vita, nihil habeo, inquit, quod accusem senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 18:6)
Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 81:2)
ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus eis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 81:2)
iudices habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:5)
hoc ad te scripsi quod is me accusare de te solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 3 6:4)
de litterarum missione sine causa abs te accusor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:1)
sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 8:4)
non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:1)
nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:2)
plus accusatori dabatur quam postulabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION