라틴어 문장 검색

praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 203:1)
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:2)
quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:2)
cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 213:1)
quae fuit causa et Servio, ut dixit, subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 295:1)
cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 132:2)
tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 83:1)
quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 165:1)
Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:3)
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:2)
Seneca Lucilio suo salutem Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 241)
Singuli dies aliquid subtrahunt viribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:4)
Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 3:3)
Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:1)
Adquiescamus iis, quae iam hausimus, si modo non perforate animo hauriebamus et transmittente quicquid acceperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION