라틴어 문장 검색

Lernam Thebasque rependit maestus et intento dubitat Tirynthius arcu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권404)
Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:4)
quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:4)
Conticuere omnes, intentique ora tenebant, quem res exitum haberet, solliciti exspectantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:14)
Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI.3)
semper, si non infirmitas grauior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta persteterit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:11)
Tune secreto aduocans eum comes, interrogauit eum intentius, unde esset, promittens se nil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis fuisset, proderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:6)
Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis uitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum siue ordinandum monasterium in loco, qui uocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inpleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:6)
Erat quippe ante omnia diuinae caritatis igne feruidus, patientiae uirtute modestus, orationum deuotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia ueniebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:3)
Iuppiter ipse leui uectus per inania curru adfuit et caelo uicinum liquit Olympum intentaque tuis precibus se praebuit aure cunctaque ueraci capite adnuit:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae36)
Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 162:2)
dum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 420:1)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
intentus perficiendo templo fabris undique ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:1)
namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 114:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION