라틴어 문장 검색

Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:5)
Rex tot millibus in brevi congregatis, Turcos adhuc trans Jordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et universae regioni inferre conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:5)
Sed vulneratis Christianis a tribus galeidis expositis, caeteri adhuc incolumes Christiani, aliis assumptis secum sociis in duabus galeidis, navem, quae amplius rebus, militibus et armis onerata et impedita, tardior ibat, insecuti, [0705B] jam quinque galeidis valide assilientes cinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:10)
Mementote in Dei nomine, quia mea [0711A] virtus unius est hominis et quia adhuc inter vos quamplurimi habeantur, quorum virtus et consilium parum aut nihil a meo distat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:4)
Illi vitae ejus defectionem intuentes, quia vir magnae erat sapientiae, dum adhuc incolumis esset, requirunt quem post mortem suam velit haeredem [0711D] regni Jerusalem locari aut coronari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:1)
Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:5)
Ut ait sapiens in lege, "Et sipedem in sepulcro haberem, adhuc discere vellem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:5)
Post annos centum puer Alphesibeus et adhuc;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:5)
Et maxime quando crimen non est manifestum, sed adhuc latens vel occultum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 119:3)
UndeOvidius De Remedio Amoris dixit, Inpatiens animus nec adhuc tractabilis arte Respuit atque odio verba monentis habet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:10)
In sua natura honesta sunt lucra, per que nemo leditur, etbene acquiritur, quod a nullis adhuc dominis abrogatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 10:11)
De facto autem vindictæatque guerræ faciendæ dubium maximum videmus, quare, quid meliussit, adhuc judicare non possumus, unde spatium deliberandi causa postulamus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:6)
Causamvero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc nonscire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 220:9)
Et adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 45:3)
Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION