라틴어 문장 검색

itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint, tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 251:1)
dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per invidiam adimi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 47:3)
neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 79:3)
Valerium tantummodo imperii socium depoposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:2)
Valeriani expeditiores ad persequendum fuere, nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 101:3)
dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:1)
agri partes duae ademptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:5)
pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:3)
ceteris Latinis populis conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 213:1)
deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 25:1)
di immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 130:2)
qui quaestione habita quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit virgis caesos securi percussit praesidioque valido imposito arma Satricanis ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 228:1)
data concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 637:2)
sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse victoresque Umbros redintegrato proelio victos esse captivosque eis ac praedam ademptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 371:1)
nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra vallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION