라틴어 문장 검색

certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:2)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:10)
Etiam dubitabit quispiam potius quam objiciet, utrum nos de Naturali tantum Philosophia, an etiam de scientiis reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundum viam nostram perficiendis loquamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:1)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
Itaque de praecepto vero et perfecto operandi, pronuntiatum erit tale;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:1)
Itaque de axiomate vero et perfecto sciendi pronuntiatum et praeceptum tale est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:9)
in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quodvis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:3)
in casu ubi fit inquisitio de universa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:3)
adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquaverit in guttas, quod flammae illae alterae facere non possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 163:2)
neque enim tabulas conficimus perfectas, sed exempla tantum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 211:2)
Atque in exclusiva jacta sunt fundamenta inductionis verae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:1)
Neque vero ipsa exclusiva ullo modo perfecta est, neque adeo esse potest sub initiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:2)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)
unde manifestum est, in omnibus animalibus perfectis fluere duram quandam substantiam versus os.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 286:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION