라틴어 문장 검색

Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissime habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장7)
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장1)
Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existimaui unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum bestiae huiusce modi verbis disseruit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장7)
nam quo pluris est uniuersa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장4)
milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장18)
Seneca Lucilio suo salutem Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 731)
Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:2)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:5)
Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικη`ν vocant, administrandae familiaris rei scientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 10:2)
Haec nempe sunt elementa, quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 23:10)
Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 11:3)
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
Tu quidem orbis terrarum rationes administras tam abstinenter quam alienas, tam diligenter quam tuas, tam religiose quam publicas.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 111:1)
ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION