라틴어 문장 검색

quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:3)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:3)
Nam quemadmodum Maria ad constitutionem Terrae hujus omnino requiruntur, idque ut ex iis per calorem Solis vapores copiose satis excitentur, qui vel in nubes coacti decidant in pluviis, & terram omnem ad procreationem vegetabilium irrigent & nutriant;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:7)
"ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, peragant avidos sudore deunces?"
(페르시우스, 풍자, satire 593)
Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:1)
Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:15)
Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:3)
Verum illam, quae me nutrit admoto ubere Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.6)
Libenter istum prorsus appeterem cibum, Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.3)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)
Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:2)
Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1914)
Crete nutrito terra superba Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1012)
si bene nutrieris, tempore firmus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION