라틴어 문장 검색

si altero die gravior, altero levior accessio est, post graviorem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장14)
Fere vero graviorem accessionem levior nox sequitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장15)
At si continuatur febris neque levior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장17)
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장24)
nam si gravior altera, altera levior est, post graviorem dari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장29)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장38)
ubi vero aut desinunt aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장48)
ac si levius id vitium est, oleo corpus ungendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장70)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장19)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장8)
post leviorem, aquam mulsam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장15)
Quod non quidem leve est neque incidere potest nisi in febre vehementi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장6)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장80)
Neque ignorare oportet leviorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장105)

SEARCH

MENU NAVIGATION