라틴어 문장 검색

equidem etiam illud mihi animum advertisse videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam res gestas quam mores instituta atque vitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 20:2)
hoc nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 2:2)
nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat 'huius modi est';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:3)
hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 2:1)
causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:5)
' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 2:3)
unum illud credo omnis animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:2)
Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:3)
Co/nqueri fortu/nam adversam, no/n lamentari/ decet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:13)
atqui, quem ad modum misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:3)
animum advertit Gracchus in contione Pisonem stantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:5)
ego autem cum omnia conlustrarem oculis - est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum - , animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:1)
quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:1)
gratulari fautores putat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.16)
Quantum tamen mihi cernere datur, multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et afficiant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION