라틴어 문장 검색

Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam ;
(세네카, 행복론, Liber III 62:6)
Quae est tanta animi discordia ?
(세네카, 행복론, Liber III 122:6)
audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 131:2)
Tanta in illis discordia adfectuum est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 45:1)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 197:2)
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 27)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat Thrax fidibus, legem postquam temeravit A verni, et prodesse putans iterum non respicit umbram, hic vovet Alceste praelato coniuge vitam rumpere, quam cernas Parcarum vellere in ipso nondum pernetam fato restante salute, hic nox natarum Danai lucebat in auro, quinquaginta enses genitor quibus impius aptat et dat concordem discordia iussa furorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium59)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:2)
cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:3)
sociisque comes discordia regnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권39)
haud secus indomitos praeceps discordia fratres asperat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권41)
"si tanta est thalami discordia sancti, et Samon et veteres armis exscinde Mycenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권92)

SEARCH

MENU NAVIGATION