라틴어 문장 검색

ut tandem post tot mundi aetates philosophia et scientiae non sint amplius pensiles et aereae, sed solidis experientiae omnigenae, ejusdemque bene pensitatae, nitantur fundamentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:18)
Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas aetates vim passa sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:37)
quum rem non intra unius aetatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:11)
Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:1)
Neque multo meliora sunt signa quae ex natura temporis et aetatis capi possunt, quam quae ex natura loci et nationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:1)
Angusta enim erat et tenuis notitia per illam aetatem vel temporis vel orbis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:2)
ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:2)
At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere visa est, particula fuit temporis minime diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:12)
quae temporibus nostris tribui debent, non juniori aetati mundi, qualis apud antiquos fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:3)
Illa enim aetas, respectu nostri, antiqua et major;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:4)
eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:7)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
Neque illud praetermittendum est, quod nacta sit philosophia naturalis per omnes aetates adversarium molestum et difficilem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:1)
Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION