라틴어 문장 검색

eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 104:1)
tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 123:1)
patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 145:1)
in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 172:1)
regionibus, quae adfines barbaris essent - excepta autem tertia omnes erant - , permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 355:2)
ubi quemque hominem aspexero, si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum seu patrem sive avom videbo, obtruncabo in aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 324)
Tua Bromia ancilla.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 136)
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, volt famulis, volt etiam ancillis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 342)
Tum si coronas, serta, unguenta iusserit ancillam ferre Veneri aut Cupidini, tuos servos servet, Venerine eas det an viro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 173)
Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 216)
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 256)
] sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 415)
enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari, ancillas, mulos, muliones, pedisequos, salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 515)
sed eccum adfinem ante aedes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 544)
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION