라틴어 문장 검색

fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi populabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 252:2)
prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 293:1)
incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perveniunt et sub iugo Albae Longae castra vallo cingunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 448:2)
si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 48:1)
haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 59:1)
ea gens Cales urbem incolebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 228:1)
haec civitas cum suis viribus tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 315:1)
'Tecta urbis' dicat aliquis 'et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 54:1)
Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 406:3)
nec Romae spernebatur Umbrorum bellum, et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 591:1)
incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 312:1)
quod inter Trebiam Padumque agri est Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem dubie gratiam victoris spectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 548:1)
inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 238:1)
Servilius Geminus consul cum classe centum viginti circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit, et priusquam in continentem escensiones faceret, menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 377:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION