라틴어 문장 검색

Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.
(세네카, 행복론, Liber IV 101:3)
accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est :
(세네카, 행복론, Liber V 88:5)
Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis ;
(세네카, 행복론, Liber V 117:1)
Ex hac femina debuit nasci, qui diceret in contione:
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:4)
huic in convivio, id est in contione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor eius, obiecit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 94:2)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:4)
Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:1)
totae cum stirpe omni crematae domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suae contionis excepit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 11:1)
Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium soli- tudinis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 202:6)
Inpudicus contione prohibeatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.1)
contione prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.7)
conuenerant omnes tamquam ad contionem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.15)
0 furtum in contione narrandum!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION