라틴어 문장 검색

per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Symplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti deruptos, assueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore collisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri assultu, ad ea reverti quae pulsarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:2)
Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius appetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis, manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae, omnes nudatis equitatus sui lateribus, corruere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 18:1)
Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 25:1)
Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 40:1)
Romanus quin etiam et Vincentius, scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 2:3)
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 12:1)
Namque, cum Antiochiae in alto silentio, scaenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito, coniunx Nisi somnus est inquit en Persae, et retortis plebs universa cervicibus, ex arce volantia in se tela declinans, spargitur passim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 3:1)
Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae, et damnorum magnitudines castrorumque amissiones, ad haec quae proposuimus agenda hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis, et roborata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 18:1)
Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 29:1)
Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 48:1)
Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 54:1)
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 84:1)
Et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:2)
Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam defectionem esse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 1:1)
Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION